INTERDICTUM

INTERDICTUM
INTERDICTUM
dicitur in Eccl. Rom. generalis excommunicatio, quae in provinciam, vel villam aut castrum; imo in integrum aliquod Regnum, fertur: quo durante denudantur altaria cruces humi prosternuntur, reliquiae Sanctorum ingloriae iacent, invertuntur cymbala, neque quicquam sit, in sancta Matre Eccl. nisi parvulorum baptisma et confessiones morientium, uti habet Knyghron A. C. 1208. ubi de toto Angliae Regno, una cuni Ioh. Rege Interdicto sexennali, a Pontifice Subiecto Instituit tamen Bonifacius VIII. ut, non obstante Interdicto Ecclesiastico, in quatuor Festivitatibus divina celebrari possent; quibus Festum Corporis Christi adiecit Urbanus VI. Formnlam interdicti huiusmodi istam suppeditat C. du Fresne ex Conc. Lemovicensi. A. C. 1031. Sess. 2. Nisi de pace acquieverint, ligate omnem terram Lemovicensem Publicâ excommunicatione; eo videlicet modo, ut nemo, nisi Clerieus, aut pauper mendicans, aut peregrinus adveiens, aut infans a bimatu et infra, in toto Lemovicino sepeliatur, nec in alium Episcoparum ad sepeliendum portetur. Divinum officium per omnes Ecclesias latenter agatur, et Baptismus petentibus tribuatur. Circa horam tertiam signa sonent in Ecclesiis omnibus et omnes proni in faciem preces pro tribulatione et pace fundant. Paenitentia et Viaticum in exitu mortis tribuatur. Altaria per omnes Ecclesias, sicut in Parasceve, nudentur: et eruces et ornamenta abscondantur; quia signum luctus et tristitiae omnibus est. Ad Missas tantum, quas unusquisque Sacerdotum ianuis Fcclesiarum obseratis fecerit, altaria induantur et iteru post Missas midentur. Nemo in ipsa Excommunicattone uxorem ducat. Nempto alterio osculum det, nemo Clericorum aut Latcorum vel habitantium vel transeuntium, in toto Lemovicino, carnem comedat, neque alios cibos, quam illos, quibus in quadragesima vesci licitum est. Nemo Laicorum aut Clericorum tondeatur, neque radatur, quousque districti Principes, capita populorum, per omnia sancto oboediant Conc. Aliam vide apud Fund. et plura hanc in rem, apud Ep. Monspel, ad Ep. 72. Innoc. III. l. 14. Addo quod interdictum huiusmodi Ecclesiasticum, inter praecipuas Eccl. Censuras, quâ sc. divinis interdicitur, verbis hisce Praelati interdico tib, vel Suppono te Ecclesiastico interdicto; quemadmodum enim civile Interdictum corpus, ita Ecclesiasticum animam
afficit. Fertur vero Interdictum interdum in personam, ut si Universitas vel Capitulum interdicatur; vel in locum, velut si civitas vel templum interdicatur, interdicta Universitate, Clerici ianuis apertis et pulsatis campanis, sed exclusis excommunicatis et interdictis, altâ voce celebrare possunt, at interdicto loco non possunt. Cuiusmodi interdicti formula exstat in Cons. Lemovic. a. C. 1301. Sess. 2. ubi terra Lemovicensis Interdicto subiecta. Et quidem in Interdictis denudari altaria, posterni Cruces ad terram, ut et reliquias SS. Cymbaia inverti etc. discim us ex Synodis aliquot Landavensibus, in Ceneiliis Anoglianis post LL. Bccl. Aluredi Regis descriptis. Instituit autem Bonifacius VIII. ut interdicto hoc non obstante, in IV. Festivitatibus Sacra celebrari possint quibus Festum Corporis Christi adiecit Urbanus VI. ut est in Magno Chronico Belg. A. C. 1389. Vide Phil. a Limborch Hist. Inquis. l. 3. c. 2. uti de Interdicto Civili, aliquid supra, ubi de Banno.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • interdictum — index prohibition Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Interdictum — Para otros usos de este término, véase Interdicto. En derecho romano, el interdicto (en latín, sg. interdictum; pl. interdicta) es una orden decretada por el Pretor con el objetivo de preservar la seguridad y paz en las relaciones privadas,… …   Wikipedia Español

  • Interdictum de homine libero exhibendo — In Roman law, the Interdictum de homine libero exhibendo was a popular form of interdictum ordering a man who unlawfully holds a free man as a slave to produce this man in court. The Favian law (lex Fabi) made the purchase, sale, donation, or… …   Wikipedia

  • interdictum — in·ter·dic·tum …   English syllables

  • interdictum — …   Useful english dictionary

  • interdictum salvianum — (Roman law.) The foreclosure of a pledge of the goods of a tenant given by him as security for the payment of rent …   Ballentine's law dictionary

  • ИНТЕРДИКТ —    • Interdictum,          вмешательство начальства между двумя спорящими сторонами, в котором заключается приказание, имеющее целью защитить какое либо фактическое отношение. Если сторона, получавшая приказание, не повиновалась, то дело доходило …   Реальный словарь классических древностей

  • Besitzschutzinterdikt — Besitzschutzinterdikte (lat. Interdicta possessoria) sind Interdikte des Römischen Rechts, die der Prätor bei Besitzstreitigkeiten auf Antrag einer Partei aussprechen konnte, um den Besitzschutz zu gewährleisten. Besitzschutzinterdikte sind… …   Deutsch Wikipedia

  • Besitzschutzinterdikte — (lat. Interdicta possessoria) sind Interdikte des Römischen Rechts, die der Prätor bei Besitzstreitigkeiten auf Antrag einer Partei aussprechen konnte, um den Besitzschutz zu gewährleisten. Besitzschutzinterdikte sind entweder restitutorisch (auf …   Deutsch Wikipedia

  • ИНТЕРДИКТ — [лат. interdictum запрет, запрещение], каноническое наказание в Римско католической Церкви, лишающее права или ограничивающее возможность совершения и принятия таинств и др. церковных обрядов (в т. ч. погребения), но, как правило, не связанное с… …   Православная энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”